ORDO
Sabbato 30 Novembris 2024
Pridie Kalendas Decembris, luna vigesima quinta.
Tempus per annum
Hebdomada XXXIV per annum
S. Andreæ, apostoli, Festum.
Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)