ORDO
Sabbato 20 Septembris 2025
Duodecimo Kalendas Octobris, luna vigesima quarta.
Tempus per annum
Hebdomada XXIV per annum
Ss. Andreæ Kim Tæ-gon presbyteri et Pauli Chong Ha-sang et sociorum, martyrum, Memoria.
Ineunte sæculo XVII, quorundam laicorum industria, primum fides christiana ingressa est in Coream. Fortis ac fervens communitas absque pastoribus, fere tantum a laicis ducta fotaque fuit usque ad annum 1836, quo vertente primi missionarii ex Gallia venientes furtim in regionem intraverunt. Ex hac communitate, in persecutionibus annorum 1839, 1846 et 1866, exorti sunt 103 sancti martyres, inter quos eminent primus presbyter et ardens pastor animarum Andreas Kim Taegõn et insignis apostolus laicus Paulus Chõng Hasang; ceteri vero sunt prævalenter laici, viri ac mulieres, matrimonio iuncti vel non, senes, iuvenes et pueri, qui supplicio affecti pretioso martyrum sanguine copiosa Coreanæ Ecclesiæ primordia consecrarunt.
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)