ORDO
Feria II 22 Iunii 2026
Decimo Kalendas Iulii, luna quinta.
Tempus per annum
Hebdomada XII per annum
De Ea.
vel: Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomæ More, martyrum.
Ioannes Fisher, anno 1469 natus, studiis theologicis
Cantabrigiæ (Cambridge) in Anglia incubuit et sacerdotio initiatus est. Episcopus Roffensis (Rochester) creatus et vitam austeram agens, egregius factus est pastor, fideles suos sæpe visitando. Opera etiam composuit contra errores
sui temporis. Thomas More, anno 1477 natus, Oxonii (Oxford) studia perfecit; matrimonio iunctus unum filium et tres filias habuit. Munera cancellarii exercuit in aula regis. Opera conscripsit de re publica bene moderanda vel ad religionem defendendam. Ambo iussu Henrici VIII regis, cui restiterant in quæstione de eius matrimonio dissolvendo, capite plexi sunt anno 1535, Ioannes Fisher die 22 iunii, Thomas More vero die 6 iulii. Dum episcopus Ioannes Fisher in carcere tenebatur, a Paulo III inter Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales annumeratus est.
vel: S. Paulini Nolani, episcopi.
Natus est Burdigalæ (Bordeaux) in Gallia, anno 355; cursum honorum perfecit, uxorem duxit et filium generavit. Vitam austeram cupiens, baptismum recepit et, bonis omnibus abdicatis, anno 393 vitam monasticam agere coepit et Nolam in Campania se contulit. Episcopus civitatis factus, cultum sancti Felicis promovit, peregrinos adiuvit et miserias temporis studiose sublevavit. Carmina composuit ornato sermone insigniti. Mortuus est anno 431.
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)